A A A A A
Bible Book List

Psalmi 45Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

45 in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus

Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis

propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris

sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma

fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus

Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo

conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra

Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma

venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram

10 auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne

11 vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra

12 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes