A A A A A
Bible Book List

Psalmi 43Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

43 in finem filiis Core ad intellectum

Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis

manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos

nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis

tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob

in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis

non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me

salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti

in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma

10 nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris

11 avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi

12 dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos

13 vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris

14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro

15 posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis

16 tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me

17 a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis

18 haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo

19 et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua

20 quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis

21 si obliti sumus nomen Dei nostri et %si; expandimus manus nostras ad deum alienum

22 nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis

23 exsurge quare dormis Domine exsurge %et; ne repellas in finem

24 quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae

25 quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster

26 exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes