A A A A A
Bible Book List

Psalmi 40Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

40 in finem psalmus David

beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum Dominus

Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum eius

Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius universum stratum eius versasti in infirmitate eius

ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi

inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen eius

et si ingrediebatur ut videret vane loquebatur cor eius congregavit iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur

in id ipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversus me cogitabant mala mihi

verbum iniquum constituerunt adversus me numquid qui dormit non adiciet ut resurgat

10 etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me subplantationem

11 tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis

12 in hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super me

13 me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum

14 benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et in saeculum fiat fiat

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes