A A A A A
Bible Book List

Psalmi 38Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

38 in finem Idithun canticum David

dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me

obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est

concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis

locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi

ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma

verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea

et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est

ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me

10 obmutui %et; non aperui os meum quoniam tu fecisti

11 amove a me plagas tuas

12 a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane %conturbatur; omnis homo diapsalma

13 exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei

14 remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes