A A A A A
Bible Book List

Psalmi 37Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

37 psalmus David in rememorationem de sabbato

Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me

quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam

non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum

quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me

putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae

miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar

quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea

adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei

10 Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus

11 cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum

12 amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt

13 et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur

14 ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum

15 et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones

16 quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus

17 quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt

18 quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper

19 quoniam iniquitatem meam adnuntiabo %et; cogitabo pro peccato meo

20 inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique

21 qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem

22 non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me

23 intende in adiutorium meum Domine salutis meae

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes