A A A A A
Bible Book List

Psalmi 30Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

30 in finem psalmus David

in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua libera me

inclina ad me aurem tuam adcelera ut eruas me esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii ut salvum me facias

quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me

educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi quoniam tu es protector meus

in manus tuas commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis

odisti observantes vanitates supervacue ego autem in Domino speravi

exultabo et laetabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam salvasti de necessitatibus animam meam

nec conclusisti me in manibus inimici statuisti in loco spatioso pedes meos

10 miserere mei Domine quoniam tribulor conturbatus est in ira oculus meus anima mea et venter meus

11 quoniam defecit in dolore vita mea et anni mei in gemitibus infirmata est in paupertate virtus mea et ossa mea conturbata sunt

12 super omnes inimicos meos factus sum obprobrium et vicinis meis valde et timor notis meis qui videbant me foras fugerunt a me

13 oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde factus sum tamquam vas perditum

14 quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu in eo dum convenirent simul adversus me accipere animam meam consiliati sunt

15 ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu

16 in manibus tuis sortes meae eripe me de manu inimicorum meorum et a persequentibus me

17 inlustra faciem tuam super servum tuum salvum me fac in misericordia tua

18 Domine ne confundar quoniam invocavi te erubescant impii et deducantur in infernum

19 muta fiant labia dolosa quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et in abusione

20 quam magna multitudo dulcedinis tuae %Domine; quam abscondisti timentibus te perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum

21 abscondes eos in abdito faciei tuae a conturbatione hominum proteges eos in tabernaculo a contradictione linguarum

22 benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita

23 ego autem dixi in excessu mentis meae proiectus sum a facie oculorum tuorum ideo exaudisti vocem orationis meae dum clamarem ad te

24 diligite Dominum omnes sancti eius %quoniam; veritates requirit Dominus et retribuit abundanter facientibus superbiam

25 viriliter agite et confortetur cor vestrum omnes qui speratis in Domino

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes