A A A A A
Bible Book List

Psalmi 27Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

27 huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum

exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum

ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem %ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum

da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis

quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos

benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae

Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei

Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est

salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes