A A A A A
Bible Book List

Psalmi 24 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

24 In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam:

Deus meus, in te confido; non erubescam.

Neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui sustinent te, non confundentur.

Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.

Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.

Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt.

Delicta juventutis meae, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.

Dulcis et rectus Dominus; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.

Diriget mansuetos in judicio; docebit mites vias suas.

10 Universae viae Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.

11 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim.

12 Quis est homo qui timet Dominum? legem statuit ei in via quam elegit.

13 Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus haereditabit terram.

14 Firmamentum est Dominus timentibus eum; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.

15 Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.

16 Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.

17 Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: de necessitatibus meis erue me.

18 Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.

19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.

20 Custodi animam meam, et erue me: non erubescam, quoniam speravi in te.

21 Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te.

22 Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes