A A A A A
Bible Book List

Psalmi 22Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

22 psalmus David Dominus reget me et nihil mihi deerit

in loco pascuae %ibi; me conlocavit super aquam refectionis educavit me

animam meam convertit deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum

nam et si ambulavero in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt

parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est

et misericordia tua subsequitur me omnibus diebus vitae meae et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes