A A A A A
Bible Book List

Psalmi 19Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

19 in finem psalmus David

exaudiat te Dominus in die tribulationis protegat te nomen Dei Iacob

mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te

memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue fiat diapsalma

tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum confirmet

laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri magnificabimur

impleat Dominus omnes petitiones tuas nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum exaudiet illum de caelo sancto suo in potentatibus salus dexterae eius

hii in curribus et hii in equis nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus

ipsi obligati sunt et ceciderunt nos vero surreximus et erecti sumus

10 Domine salvum fac regem et exaudi nos in die qua invocaverimus te

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes