A A A A A
Bible Book List

Psalmi 15Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

15 tituli inscriptio ipsi David conserva me Domine quoniam in te speravi

dixi Domino Dominus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges

sanctis qui sunt in terra eius mirificavit mihi; omnes voluntates meas in eis

multiplicatae sunt infirmitates eorum postea adceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea

Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi

funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi

benedicam Domino qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei

providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear

propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe

10 quoniam non derelinques animam meam in inferno non dabis sanctum tuum videre corruptionem notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectatio in dextera tua usque in finem

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes