A A A A A
Bible Book List

Psalmi 144Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

144 laudatio David exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi

per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi

magnus Dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis

generatio et generatio laudabit opera tua et potentiam tuam pronuntiabunt

magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur et mirabilia tua narrabunt

et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt

memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua exultabunt

miserator et misericors Dominus patiens et multum misericors

suavis Dominus universis et miserationes eius super omnia opera eius

10 confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui confiteantur tibi

11 gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur

12 ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiae regni tui

13 regnum tuum regnum omnium saeculorum et dominatio tua in omni generatione et progenie fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis

14 adlevat Dominus omnes qui corruunt et erigit omnes elisos

15 oculi omnium in te sperant et tu das escam illorum in tempore oportuno

16 aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione

17 iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis

18 prope est Dominus omnibus invocantibus eum omnibus invocantibus eum in veritate

19 voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos

20 custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet

21 laudationem Domini loquetur os meum et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes