A A A A A
Bible Book List

Psalmi 139Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

139 in finem psalmus David

eripe me Domine ab homine malo a viro iniquo eripe me

qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant proelia

acuerunt linguam suam sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum diapsalma

custodi me Domine de manu peccatoris ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt subplantare gressus meos

absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum iuxta iter scandalum posuerunt mihi diapsalma

dixi Domino Deus meus es tu exaudi Domine vocem deprecationis meae

Domine Domine virtus salutis meae obumbrasti super caput meum in die belli

non tradas Domine desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur diapsalma

10 caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos

11 cadent super eos carbones in igne deicies eos in miseriis non subsistent

12 vir linguosus non dirigetur in terra virum iniustum mala capient in interitu

13 cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum

14 verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo habitabunt recti cum vultu tuo

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes