A A A A A
Bible Book List

Psalmi 137Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

137 ipsi David confitebor tibi Domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi

adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum

in quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis me in anima mea virtute

confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris tui

et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini

quoniam excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit

si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua

Dominus retribuet propter me Domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne dispicias

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes