A A A A A
Bible Book List

Psalmi 135Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

135 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius

confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius

qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius

qui fecit caelos in intellectu quoniam in aeternum misericordia eius

qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius

qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius

solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius

lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius

10 qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum quoniam in aeternum misericordia eius

11 qui eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius

12 in manu potenti et brachio excelso quoniam in aeternum misericordia eius

13 qui divisit Rubrum mare in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius

14 et duxit Israhel per medium eius quoniam in aeternum misericordia eius

15 et excussit Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius

16 qui transduxit populum suum in deserto quoniam in aeternum misericordia eius

17 qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius

18 et occidit reges fortes quoniam in aeternum misericordia eius

19 Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius

20 et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius

21 et dedit terram eorum hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius

22 hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius

23 quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius

24 et redemit nos ab inimicis nostris quoniam in aeternum misericordia eius

25 qui dat escam omni carni quoniam in aeternum misericordia eius

26 confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes