A A A A A
Bible Book List

Psalmi 128Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

128 canticum graduum saepe expugnaverunt me a iuventute mea dicat nunc Israhel

saepe expugnaverunt me a iuventute mea etenim non potuerunt mihi

supra dorsum meum fabricabantur peccatores prolongaverunt iniquitatem suam

Dominus iustus concidet cervices peccatorum

confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion

fiant sicut faenum tectorum quod priusquam evellatur exaruit

de quo non implevit manum suam qui metit et sinum suum qui manipulos colligit

et non dixerunt qui praeteribant benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes