A A A A A
Bible Book List

Psalmi 126Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

126 canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilavit qui custodit

vanum est vobis ante lucem surgere surgere postquam sederitis qui manducatis panem doloris cum dederit dilectis suis somnum

ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris

sicut sagittae in manu potentis ita filii excussorum

beatus vir qui implebit desiderium suum ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes