A A A A A
Bible Book List

Psalmi 125Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

125 canticum graduum in convertendo Dominum captivitatem Sion facti sumus sicut consolati

tunc repletum est gaudio os nostrum et lingua nostra exultatione tunc dicent inter gentes magnificavit Dominus facere cum eis

magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes

converte Domine captivitatem nostram sicut torrens in austro

qui seminant in lacrimis in exultatione metent

euntes ibant et flebant portantes semina sua venientes autem venient in exultatione portantes manipulos suos

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes