A A A A A
Bible Book List

Psalmi 123Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

123 canticum graduum huic David nisi quia Dominus erat in nobis dicat nunc Israhel

nisi quia Dominus erat in nobis cum exsurgerent in nos homines

forte vivos degluttissent nos cum irasceretur furor eorum in nos

forsitan aqua absorbuisset nos

torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem

benedictus Dominus qui non dedit nos in captionem dentibus eorum

anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus

adiutorium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes