A A A A A
Bible Book List

Psalmi 118Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

118 alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini

beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum

non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt

tu mandasti mandata tua custodire nimis

utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas

tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis

confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae

iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque

beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos

10 in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis

11 in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi

12 benedictus es Domine doce me iustificationes tuas

13 in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui

14 in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis

15 in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas

16 in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos

17 gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos

18 revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua

19 incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua

20 concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore

21 increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis

22 aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi

23 etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis

24 nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae

25 deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum

26 vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas

27 viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis

28 dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis

29 viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei

30 viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus

31 adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere

32 viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum

33 he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper

34 da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo

35 deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui

36 inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam

37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me

38 statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo

39 amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda

40 ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me

41 vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum

42 et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis

43 et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi

44 et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi

45 et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi

46 et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar

47 et meditabar in mandatis tuis quae dilexi

48 et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis

49 zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti

50 haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me

51 superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi

52 memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum

53 defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam

54 cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae

55 memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam

56 haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi

57 heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam

58 deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum

59 cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua

60 paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua

61 funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus

62 media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae

63 particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua

64 misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me

65 teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum

66 bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi

67 priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi

68 bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas

69 multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua

70 coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum

71 bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas

72 bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti

73 ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua

74 qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi

75 cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me

76 fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo

77 veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est

78 confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis

79 convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua

80 fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar

81 caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi

82 defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me

83 quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus

84 quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium

85 narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua

86 omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me

87 paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua

88 secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui

89 lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo

90 in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet

91 ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi

92 nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea

93 in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me

94 tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi

95 me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi

96 omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis

97 mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est

98 super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est

99 super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est

100 super senes intellexi quia mandata tua quaesivi

101 ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua

102 a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi

103 quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo

104 a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis

105 nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis

106 iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae

107 humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum

108 voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me

109 anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus

110 posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi

111 hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt

112 inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem

113 samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi

114 adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi

115 declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei

116 suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea

117 adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper

118 sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum

119 praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua

120 confige timore tuo carnes meas a iudiciis %enim; tuis timui

121 ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me

122 suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi

123 oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae

124 fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me

125 servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua

126 tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam

127 ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion

128 propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui

129 fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea

130 declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis

131 os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam

132 aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum

133 gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia

134 redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua

135 faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas

136 exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam

137 sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum

138 mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis

139 tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei

140 ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud

141 adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus

142 iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas

143 tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea

144 aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam

145 cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram

146 clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua

147 praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi

148 praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua

149 vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me

150 adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt

151 prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas

152 initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea

153 res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus

154 iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me

155 longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt

156 misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me

157 multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi

158 vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt

159 vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me

160 principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae

161 sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum

162 laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa

163 iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi

164 septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae

165 pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum

166 expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi

167 custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer

168 servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo

169 thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum

170 intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me

171 eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas

172 pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas

173 fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi

174 concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea

175 vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me

176 erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes