
Psalmi 115 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)115 alleluia credidi propter quod locutus sum ego autem humiliatus sum nimis 2 ego dixi in excessu meo omnis homo mendax 3 quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi 4 calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo 5 vota mea Domino reddam coram omni populo eius 6 pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 7 o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea 8 tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo 9 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius 10 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE) |