A A A A A
Bible Book List

Psalmi 113Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

113 alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro

facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius

mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum

montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium

quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum

montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium

a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob

qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum

non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam

10 super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum

11 Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit

12 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum

13 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt

14 aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur

15 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo

16 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis

17 domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est

18 domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est

19 qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est

20 Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron

21 benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus

22 adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros

23 benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram

24 caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum

25 non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum

26 sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes