A A A A A
Bible Book List

Psalmi 112Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

112 alleluia laudate pueri Dominum laudate nomen Domini

sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum

a solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini

excelsus super omnes gentes Dominus super caelos gloria eius

quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat

et humilia respicit in caelo et in terra

suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem

ut conlocet eum cum principibus cum principibus populi sui

qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes