A A A A A
Bible Book List

Psalmi 111Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

111 alleluia reversionis Aggei et Zacchariae beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius volet nimis

potens in terra erit semen eius generatio rectorum benedicetur

gloria et divitiae in domo eius et iustitia eius manet in saeculum saeculi

exortum est in tenebris lumen rectis misericors et miserator et iustus

iucundus homo qui miseretur et commodat disponet sermones suos in iudicio

quia in aeternum non commovebitur

in memoria aeterna erit iustus ab auditione mala non timebit paratum cor eius sperare in Domino

confirmatum est cor eius non commovebitur donec dispiciat inimicos suos

dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in saeculum saeculi cornu eius exaltabitur in gloria

10 peccator videbit et irascetur dentibus suis fremet et tabescet desiderium peccatorum peribit

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes