A A A A A
Bible Book List

Psalmi 106Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

106 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu inimici de regionibus congregavit eos

a solis ortu et occasu et ab aquilone et mari

erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt

esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit

et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos

et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis

confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum

quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis

10 sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro

11 quia exacerbaverunt eloquia Dei et consilium Altissimi inritaverunt

12 et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adiuvaret

13 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos

14 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit

15 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum

16 quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit

17 suscepit eos de via iniquitatis eorum propter iniustitias enim suas humiliati sunt

18 omnem escam abominata est anima eorum et adpropinquaverunt usque ad portas mortis

19 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos

20 misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum

21 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum

22 et sacrificent sacrificium laudis et adnuntient opera eius in exultatione

23 qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis

24 ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo

25 dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus eius

26 ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat

27 turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est

28 et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos

29 et statuit procellam %eius; in auram et siluerunt fluctus eius

30 et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum

31 confiteantur Domino misericordiae eius et mirabilia eius filiis hominum

32 exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum

33 posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim

34 terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea

35 posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum

36 et conlocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis

37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis

38 et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et iumenta eorum non minoravit

39 et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore

40 effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via

41 et adiuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias

42 videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum

43 quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes