A A A A A
Bible Book List

Psalmi 104Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

104 alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius

cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius

laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum

quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper

mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius

semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius

ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius

memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes

quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac

10 et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum

11 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae

12 cum essent numero breves paucissimos et incolas eius

13 et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum

14 non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges

15 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari

16 et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit

17 misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph

18 humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius

19 donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum

20 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum

21 constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae

22 ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret

23 et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham

24 et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius

25 convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius

26 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum

27 posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham

28 misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos

29 convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum

30 dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum

31 dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum

32 posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum

33 et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum

34 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus

35 et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum

36 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum

37 et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus

38 laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos

39 expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem

40 petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos

41 disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina

42 quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum

43 et eduxit populum suum in exultatione %et; electos suos in laetitia

44 et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt

45 ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes