A A A A A
Bible Book List

Psalmi 103 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

103 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti,

amictus lumine sicut vestimento. Extendens caelum sicut pellem,

qui tegis aquis superiora ejus: qui ponis nubem ascensum tuum; qui ambulas super pennas ventorum:

qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.

Qui fundasti terram super stabilitatem suam: non inclinabitur in saeculum saeculi.

Abyssus sicut vestimentum amictus ejus; super montes stabunt aquae.

Ab increpatione tua fugient; a voce tonitrui tui formidabunt.

Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis.

Terminum posuisti quem non transgredientur, neque convertentur operire terram.

10 Qui emittis fontes in convallibus; inter medium montium pertransibunt aquae.

11 Potabunt omnes bestiae agri; expectabunt onagri in siti sua.

12 Super ea volucres caeli habitabunt; de medio petrarum dabunt voces.

13 Rigans montes de superioribus suis; de fructu operum tuorum satiabitur terra:

14 producens foenum jumentis, et herbam servituti hominum, ut educas panem de terra,

15 et vinum laetificet cor hominis: ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet.

16 Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit:

17 illic passeres nidificabunt: herodii domus dux est eorum.

18 Montes excelsi cervis; petra refugium herinaciis.

19 Fecit lunam in tempora; sol cognovit occasum suum.

20 Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae:

21 catuli leonum rugientes ut rapiant, et quaerant a Deo escam sibi.

22 Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur.

23 Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperum.

24 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti; impleta est terra possessione tua.

25 Hoc mare magnum et spatiosum manibus; illic reptilia quorum non est numerus: animalia pusilla cum magnis.

26 Illic naves pertransibunt; draco iste quem formasti ad illudendum ei.

27 Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore.

28 Dante te illis, colligent; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.

29 Avertente autem te faciem, turbabuntur; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.

30 Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae.

31 Sit gloria Domini in saeculum; laetabitur Dominus in operibus suis.

32 Qui respicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigant.

33 Cantabo Domino in vita mea; psallam Deo meo quamdiu sum.

34 Jucundum sit ei eloquium meum; ego vero delectabor in Domino.

35 Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes