A A A A A
Bible Book List

Psalmi 102Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

102 ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius

benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius

qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas

qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus

qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua

faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus

notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas

miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors

non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur

10 non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis

11 quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se

12 quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras

13 quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se

14 quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus

15 homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit

16 quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum

17 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum

18 his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea

19 Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur

20 benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius

21 benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius

22 benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes