Add parallel Print Page Options

In finem, pro torcularibus. Psalmus David.

Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.

Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.

Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti.

Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?

Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum;

et constituisti eum super opera manuum tuarum.

Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,

volucres caeli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.

10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!