A A A A A
Bible Book List

Proverbia 8 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam?

In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans,

juxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens:

O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum.

Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite.

Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta praedicent.

Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium.

Justi sunt omnes sermones mei: non est in eis pravum quid, neque perversum;

recti sunt intelligentibus, et aequi invenientibus scientiam.

10 Accipite disciplinam meam, et non pecuniam; doctrinam magis quam aurum eligite:

11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari.

12 Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.

13 Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor.

14 Meum est consilium et aequitas; mea est prudentia, mea est fortitudo.

15 Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt;

16 per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam.

17 Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me.

18 Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et justitia.

19 Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo.

20 In viis justitiae ambulo, in medio semitarum judicii:

21 ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam.

22 Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio.

23 Ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret.

24 Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant,

25 necdum montes gravi mole constiterant: ante colles ego parturiebar.

26 Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terrae.

27 Quando praeparabat caelos, aderam; quando certa lege et gyro vallabat abyssos;

28 quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum;

29 quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos; quando appendebat fundamenta terrae:

30 cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore,

31 ludens in orbe terrarum; et deliciae meae esse cum filiis hominum.

32 Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas.

33 Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam.

34 Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei.

35 Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.

36 Qui autem in me peccaverit, laedet animam suam; omnes qui me oderunt diligunt mortem.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes