A A A A A
Bible Book List

Proverbia 7Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi

serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui

liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui

dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam

ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua dulcia facit

de fenestra enim domus meae per cancellos prospexi

et video parvulos considero vecordem iuvenem

qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius graditur

in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine

10 et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula et vaga

11 quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis

12 nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians

13 adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens

14 victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea

15 idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi

16 intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto

17 aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo

18 veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur cupitis amplexibus

19 non est enim vir in domo sua abiit via longissima

20 sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam

21 inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum

22 statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur

23 donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur

24 nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei

25 ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis eius

26 multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea

27 viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes