A A A A A
Bible Book List

Proverbia 5Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina aurem tuam

ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent

favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius

novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi gladius biceps

pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant

per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles

nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei

longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus eius

ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli

10 ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui sint in domo aliena

11 et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus tuum et dicas

12 cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non adquievit cor meum

13 nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam

14 paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae

15 bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui

16 deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide

17 habeto eas solus nec sint alieni participes tui

18 sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae tuae

19 cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient te omni tempore in amore illius delectare iugiter

20 quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius

21 respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat

22 iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur

23 ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine stultitiae suae decipietur

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes