A A A A A
Bible Book List

Proverbia 27 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

27 Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies.

Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua.

Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior.

Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit?

Melior est manifesta correptio quam amor absconditus.

Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.

Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.

Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui derelinquit locum suum.

Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.

10 Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae. Melior est vicinus juxta quam frater procul.

11 Stude sapientiae, fili mi, et laetifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem.

12 Astutus videns malum, absconditus est: parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia.

13 Tolle vestimentum ejus qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus.

14 Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit.

15 Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur.

16 Qui retinet eam quasi qui ventum teneat, et oleum dexterae suae vocabit.

17 Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui.

18 Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur.

19 Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.

20 Infernus et perditio numquam implentur: similiter et oculi hominum insatiabiles.

21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam.

22 Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus.

23 Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera:

24 non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem.

25 Aperta sunt prata, et apparuerunt herbae virentes, et collecta sunt foena de montibus.

26 Agni ad vestimentum tuum, et haedi ad agri pretium.

27 Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuae, et ad victum ancillis tuis.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes