A A A A A
Bible Book List

Proverbia 25 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

25 Hae quoque parabolae Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiae regis Juda.

Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.

Caelum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.

Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.

Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.

Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.

Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.

Quae viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.

Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles:

10 ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.

11 Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.

12 Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem.

13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit.

14 Nubes, et ventus, et pluviae non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.

15 Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.

16 Mel invenisti: comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.

17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.

18 Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.

19 Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiae,

20 et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.

21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere:

22 prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.

23 Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.

24 Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.

25 Aqua frigida animae sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.

26 Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.

27 Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.

28 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes