A A A A A
Bible Book List

Proverbia 20Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

20 luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas quicumque his delectatur non erit sapiens

sicut rugitus leonis ita terror regis qui provocat eum peccat in animam suam

honor est homini qui separat se a contentionibus omnes autem stulti miscentur contumeliis

propter frigus piger arare noluit mendicabit ergo aestate et non dabitur ei

sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud

multi homines misericordes vocantur virum autem fidelem quis inveniet

iustus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet

rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo

quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato

10 pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum

11 ex studiis suis intellegitur puer si munda et si recta sint opera eius

12 aurem audientem et oculum videntem Dominus fecit utrumque

13 noli diligere somnum ne te egestas opprimat aperi oculos tuos et saturare panibus

14 malum est malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur

15 est aurum et multitudo gemmarum vas autem pretiosum labia scientiae

16 tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo

17 suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo

18 cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella

19 ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua ne commiscearis

20 qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris

21 hereditas ad quam festinatur in principio in novissimo benedictione carebit

22 ne dicas reddam malum expecta Dominum et liberabit te

23 abominatio est apud Deum pondus et pondus statera dolosa non est bona

24 a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam

25 ruina est hominis devorare sanctos et post vota tractare

26 dissipat impios rex sapiens et curvat super eos fornicem

27 lucerna Domini spiraculum hominis quae investigat omnia secreta ventris

28 misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius

29 exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities

30 livor vulneris absterget mala et plagae in secretioribus ventris

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes