A A A A A
Bible Book List

Proverbia 19Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

19 melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam torquens labia insipiens

ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus est pedibus offendit

stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo

divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur

testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet

multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti

fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit

qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona

testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit

10 non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus

11 doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi

12 sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius

13 dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier

14 domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens

15 pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet

16 qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem neglegit vias suas mortificabitur

17 feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei

18 erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam

19 qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud adponet

20 audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in novissimis tuis

21 multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini permanebit

22 homo indigens misericors est et melior pauper quam vir mendax

23 timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessimi

24 abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum adplicat eam

25 pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem corripueris sapientem intelleget disciplinam

26 qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix

27 non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones scientiae

28 testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat iniquitatem

29 parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes stultorum corporibus

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes