A A A A A
Bible Book List

Proverbia 18Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

18 occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis

non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae versantur in corde eius

impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium

aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiae

accipere personam impii non est bonum ut declines a veritate iudicii

labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat

os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius

verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris

qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis

10 turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et exaltabitur

11 substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus validus circumdans eum

12 antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam glorificetur humiliatur

13 qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat et confusione dignum

14 spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere

15 cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium quaerit doctrinam

16 donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium ei facit

17 iustus prior est accusator sui venit amicus eius et investigavit eum

18 contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat

19 frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et iudicia quasi vectes urbium

20 de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina labiorum illius saturabunt eum

21 mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent fructus eius

22 qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino

23 cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur rigide

24 vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes