A A A A A
Bible Book List

Proverbia 13Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

13 filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur

de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua

qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala

vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur

verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur

iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat

est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit

redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet

lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur

10 inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia

11 substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur

12 spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens

13 qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur

14 lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis

15 doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago

16 astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam

17 nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas

18 egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur

19 desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala

20 qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis

21 peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona

22 bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris

23 multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio

24 qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit

25 iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes