A A A A A
Bible Book List

Proverbia 11 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

11 Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus aequum voluntas ejus.

Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.

Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.

Non proderunt divitiae in die ultionis; justitia autem liberabit a morte.

Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius.

Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui.

Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit.

Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.

Simulator ore decipit amicum suum; justi autem liberabuntur scientia.

10 In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.

11 Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur.

12 Qui despicit amicum suum indigens corde est; vir autem prudens tacebit.

13 Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.

14 Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia.

15 Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo; qui autem cavet laqueos securus erit.

16 Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias.

17 Benefacit animae suae vir misericors; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit.

18 Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis.

19 Clementia praeparat vitam, et sectatio malorum mortem.

20 Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.

21 Manus in manu non erit innocens malus; semen autem justorum salvabitur.

22 Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.

23 Desiderium justorum omne bonum est; praestolatio impiorum furor.

24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.

25 Anima quae benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.

26 Qui abscondit frumenta maledicetur in populis; benedictio autem super caput vendentium.

27 Bene consurgit diluculo qui quaerit bona; qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.

28 Qui confidit in divitiis suis corruet: justi autem quasi virens folium germinabunt.

29 Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti.

30 Fructus justi lignum vitae, et qui suscipit animas sapiens est.

31 Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator!

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes