Menu
Bible Gateway Plus logo
Bible Gateway logo
account
Study Bibles + commentaries + Scripture = deeper understanding. Explore Bible Gateway Plus.
Bible Gateway Plus logo
Bible Gateway logo
Verse of the Day by email. Sign up free.
  • Read
    • Reading Plans
    • Advanced Search
    • Available Versions
    • Audio Bibles
  • Study
    • Scripture Engagement
    • More Resources
  • News
  • Explore
    • Newsletters
    • Devotionals
    • Bible Gateway App
    • Bible Audio App
    • Take a Tour
  • Store
    • Bibles
    • Deals
    • More
  • Bible Gateway Plus
VULGATE
Version
Bible Books Bible Books
VULGATE
Version
Read
Study
News
Explore
Store
Bible Gateway Plus
Light Mode Dark Mode
Font Size
Log In show menu
Previous Next
Print PrintSettingsSettingsShare ShareParallelParallelExpandExpandCollapse

Proverbia 23  Biblia Sacra Vulgata

23 Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quae apposita sunt ante faciem tuam.

2 Et statue cultrum in gutture tuo: si tamen habes in potestate animam tuam.

3 Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.

4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiae tuae pone modum.

5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilae, et volabunt in caelum.

6 Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus:

7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris aestimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum.

8 Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.

9 In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.

10 Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introeas:

11 propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.

12 Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuae ad verba scientiae.

13 Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur.

14 Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.

15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum:

16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.

17 Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die:

18 quia habebis spem in novissimo, et praestolatio tua non auferetur.

19 Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.

20 Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt:

21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.

22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.

23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.

24 Exsultat gaudio pater justi; qui sapientem genuit, laetabitur in eo.

25 Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quae genuit te.

26 Praebe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.

27 Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.

28 Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.

29 Cui vae? cujus patri vae? cui rixae? cui foveae? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum?

30 nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis?

31 Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande,

32 sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.

33 Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.

34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.

35 Et dices: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam?

Next
Proverbia 22
Proverbia 24
Next
dropdown
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

by Public Domain

Bible Gateway Plus logo
Bible Gateway logo

Font Size

Font Size

Dark Mode

Light Mode Dark Mode

About

  • About
  • Learn About the Bible
  • Statement of Faith
  • Mobile App
  • Store
  • Blog
  • Newsroom
  • Support Us

Help

  • FAQs
  • Tutorials
  • Use Bible Gateway on Your Site
  • Advertise with us
  • Contact us
  • Privacy policy
  • California Privacy Rights
  • Do Not Sell My Personal Information
  • Site: Terms of use
  • Widget: Terms of use

Our Network

  • FaithGateway
  • StudyGateway
  • ChurchSource
  • HarperCollins Christian Publishing
  • Grupo Nelson
  • Editorial Vida
  • Thomas Nelson
  • WestBow Press
  • Zondervan
  • MasterLectures

Social

  • Facebook
  • Instagram
  • Pinterest
  • TikTok
  • X
  • YouTube

Preferences

  • Versión en español
  • Preferences
  • Classic Bible Gateway
Sign Up for Bible Gateway: News & Knowledge
Get weekly Bible news, info, reflections, and deals in your inbox.

By submitting your email address, you understand that you will receive email communications from Bible Gateway, operated by HarperCollins Christian Publishing, 501 Nelson Pl, Nashville, TN 37214 USA, including commercial communications and messages from partners of Bible Gateway. You may unsubscribe from Bible Gateway’s emails at any time. If you have any questions, please review our Privacy Policy or email us at privacy@biblegateway.com.

Preferences

  • Versión en español
  • Preferences
  • Classic Bible Gateway