A A A A A
Bible Book List

Osee 7 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium; et fur ingressus est spolians, latrunculus foris.

Et ne forte dicant in cordibus suis, omnem malitiam eorum me recordatum, nunc circumdederunt eos adinventiones suae: coram facie mea factae sunt.

In malitia sua laetificaverunt regem, et in mendaciis suis principes.

Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente; quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum.

Dies regis nostri: coeperunt principes furere a vino; extendit manum suam cum illusoribus.

Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis; tota nocte dormivit coquens eos: mane ipse succensus quasi ignis flammae.

Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt judices suos: omnes reges eorum ceciderunt; non est qui clamat in eis ad me.

Ephraim in populis ipse commiscebatur; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.

Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit.

10 Et humiliabitur superbia Israel in facie ejus; nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his.

11 Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. AEgyptum invocabant; ad Assyrios abierunt.

12 Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum: quasi volucrem caeli detraham eos; caedam eos secundum auditionem coetus eorum.

13 Vae eis, quoniam recesserunt a me! vastabuntur, quia praevaricati sunt in me, et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia.

14 Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis: super triticum et vinum ruminabant; recesserunt a me.

15 Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam.

16 Reversi sunt ut essent absque jugo; facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio principes eorum, a furore linguae suae. Ista subsannatio eorum in terra AEgypti.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes