A A A A A
Bible Book List

Osee 6Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

in tribulatione sua mane consurgunt ad me venite et revertamur ad Dominum

quia ipse cepit et sanabit nos percutiet et curabit nos

vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae

quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens

propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei et iudicia tua quasi lux egredientur

quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta

ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi praevaricati sunt in me

Galaad civitas operantium idolum subplantata sanguine

et quasi fauces virorum latronum particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sychem quia scelus operati sunt

10 in domo Israhel vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim contaminatus est Israhel

11 sed et Iuda pone messem tibi cum convertero captivitatem populi mei

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes