A A A A A
Bible Book List

Osee 4Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra

maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit

propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur

verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti

et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam

conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego

secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo

peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum

et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei

10 et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo

11 fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor

12 populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo

13 super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt

14 non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit

15 si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus

16 quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine

17 particeps idolorum Ephraim dimitte eum

18 separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius

19 ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes