A A A A A
Bible Book List

Numeri 3Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai

et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar

haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur

mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo

locutus est Dominus ad Mosen dicens

adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent

et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii

et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius

dabisque dono Levitas

10 Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israhel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur

11 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

12 ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei

13 meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus

14 locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai dicens

15 numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra

16 numeravit Moses ut praeceperat Dominus

17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari

18 filii Gerson Lebni et Semei

19 filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Ozihel

20 filii Merari Mooli et Musi

21 de Gerson fuere familiae duae lebnitica et semeitica

22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum

23 hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem

24 sub principe Eliasaph filio Lahel

25 et habebunt excubias in tabernaculo foederis

26 ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius

27 cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua

28 omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii

29 et castrametabuntur ad meridianam plagam

30 princepsque eorum erit Elisaphan filius Ozihel

31 et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem

32 princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii

33 at vero de Merari erunt populi Moolitae et Musitae recensiti per nomina sua

34 omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti

35 princeps eorum Surihel filius Abiahihel in plaga septentrionali castrametabuntur

36 erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent

37 columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus

38 castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur

39 omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia

40 et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum

41 tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel

42 recensuit Moses sicut praeceperat Dominus primogenitos filiorum Israhel

43 et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres

44 locutusque est Dominus ad Mosen

45 tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum Dominus

46 in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel

47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti

48 dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt

49 tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis

50 pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii

51 et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod praeceperat sibi Dominus

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes