A A A A A
Bible Book List

Numeri 28Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

28 dixit quoque Dominus ad Mosen

praecipe filiis Israhel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua

haec sunt sacrificia quae offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum

unum offeretis mane et alterum ad vesperam

decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin

holocaustum iuge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini

et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini

alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino

die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio et liba

10 quae rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno

11 in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos septem inmaculatos

12 et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes

13 et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino

14 libamenta autem vini quae per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt

15 hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis

16 mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit

17 et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis

18 quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea

19 offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem

20 et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem

21 et decimam decimae per agnos singulos id est per septem agnos

22 et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis

23 praeter holocaustum matutinum quod semper offertis

24 ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum

25 dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo

26 dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea

27 offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem

28 atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos per arietes duas

29 per agnos decimam decimae qui simul sunt agni septem hircum quoque

30 qui mactatur pro expiatione praeter holocaustum sempiternum et liba eius

31 inmaculata offeretis omnia cum libationibus suis

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes