A A A A A
Bible Book List

Numeri 26 Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

26 Postquam noxiorum sanguis effusus est, dixit Dominus ad Moysen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem:

Numerate omnem summam filiorum Israel a viginti annis et supra, per domos et cognationes suas, cunctos qui possunt ad bella procedere.

Locuti sunt itaque Moyses et Eleazar sacerdos, in campestribus Moab super Jordanem contra Jericho, ad eos qui erant

a viginti annis et supra, sicut Dominus imperaverat, quorum iste est numerus.

Ruben primogenitus Israel: hujus filius, Henoch, a quo familia Henochitarum: et Phallu, a quo familia Phalluitarum:

et Hesron, a quo familia Hesronitarum: et Charmi, a quo familia Charmitarum.

Hae sunt familiae de stirpe Ruben: quarum numerus inventus est quadraginta tria millia, et septingenti triginta.

Filius Phallu, Eliab:

hujus filii, Namuel et Dathan et Abiron: isti sunt Dathan et Abiron principes populi, qui surrexerunt contra Moysen et Aaron in seditione Core, quando adversus Dominum rebellaverunt:

10 et aperiens terra os suum devoravit Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros. Et factum est grande miraculum,

11 ut, Core pereunte, filii illius non perirent.

12 Filii Simeon per cognationes suas: Namuel, ab hoc familia Namuelitarum: Jamin, ab hoc familia Jaminitarum: Jachin, ab hoc familia Jachinitarum:

13 Zare, ab hoc familia Zareitarum: Saul, ab hoc familia Saulitarum.

14 Hae sunt familiae de stirpe Simeon, quarum omnis numerus fuit viginti duo millia ducenti.

15 Filii Gad per cognationes suas: Sephon, ab hoc familia Sephonitarum: Aggi, ab hoc familia Aggitarum: Suni, ab hoc familia Sunitarum:

16 Ozni, ab hoc familia Oznitarum: Her, ab hoc familia Heritarum:

17 Arod, ab hoc familia Aroditarum: Ariel, ab hoc familia Arielitarum.

18 Istae sunt familiae Gad, quarum omnis numerus fuit quadraginta millia quingenti.

19 Filii Juda, Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan.

20 Fueruntque filii Juda per cognationes suas: Sela, a quo familia Selaitarum: Phares, a quo familia Pharesitarum: Zare, a quo familia Zareitarum.

21 Porro filii Phares: Hesron, a quo familia Hesronitarum: et Hamul, a quo familia Hamulitarum.

22 Istae sunt familiae Juda, quarum omnis numerus fuit septuaginta sex millia quingenti.

23 Filii Issachar per cognationes suas: Thola, a quo familia Tholaitarum: Phua, a quo familia Phuaitarum:

24 Jasub, a quo familia Jasubitarum: Semran, a quo familia Semranitarum.

25 Hae sunt cognationes Issachar, quarum numerus fuit sexaginta quatuor millia trecenti.

26 Filii Zabulon per cognationes suas: Sared, a quo familia Sareditarum: Elon, a quo familia Elonitarum: Jalel, a quo familia Jalelitarum.

27 Hae sunt cognationes Zabulon, quarum numerus fuit sexaginta millia quingenti.

28 Filii Joseph per cognationes suas, Manasse et Ephraim.

29 De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum. Machir genuit Galaad, a quo familia Galaaditarum.

30 Galaad habuit filios: Jezer, a quo familia Jezeritarum: et Helec, a quo familia Helecitarum:

31 et Asriel, a quo familia Asrielitarum: et Sechem, a quo familia Sechemitarum:

32 et Semida, a quo familia Semidaitarum: et Hepher, a quo familia Hepheritarum.

33 Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat, sed tantum filias: quarum ista sunt nomina: Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.

34 Hae sunt familiae Manasse, et numerus earum quinquaginta duo millia septingenti.

35 Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi: Suthala, a quo familia Suthalaitarum: Becher, a quo familia Becheritarum: Thehen, a quo familia Thehenitarum.

36 Porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum.

37 Hae sunt cognationes filiorum Ephraim: quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti.

38 Isti sunt filii Joseph per familias suas. Filii Benjamin in cognationibus suis: Bela, a quo familia Belaitarum: Asbel, a quo familia Asbelitarum: Ahiram, a quo familia Ahiramitarum:

39 Supham, a quo familia Suphamitarum: Hupham, a quo familia Huphamitarum.

40 Filii Bela: Hered, et Noeman. De Hered, familia Hereditarum: de Noeman, familia Noemanitarum.

41 Hi sunt filii Benjamin per cognationes suas: quorum numerus fuit quadraginta quinque millia sexcenti.

42 Filii Dan per cognationes suas: Suham, a quo familia Suhamitarum. Hae sunt cognationes Dan per familias suas.

43 Omnes fuere Suhamitae, quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringenti.

44 Filii Aser per cognationes suas: Jemna, a quo familia Jemnaitarum: Jessui, a quo familia Jessuitarum: Brie, a quo familia Brieitarum.

45 Filii Brie: Heber, a quo familia Heberitarum: et Melchiel, a quo familia Melchielitarum.

46 Nomen autem filiae Aser fuit Sara.

47 Hae cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringenti.

48 Filii Nephthali per cognationes suas: Jesiel, a quo familia Jesielitarum: Guni, a quo familia Gunitarum:

49 Jeser, a quo familia Jeseritarum: Sellem, a quo familia Sellemitarum.

50 Hae sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas: quorum numerus quadraginta quinque millia quadringenti.

51 Ista est summa filiorum Israel, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta.

52 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

53 Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas.

54 Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem: singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio:

55 ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis.

56 Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipiant, vel pauciores.

57 Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum: Caath, a quo familia Caathitarum: Merari, a quo familia Meraritarum.

58 Hae sunt familiae Levi: familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram:

59 qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi, quae nata est ei in AEgypto. Haec genuit Amram viro suo filios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem eorum.

60 De Aaron orti sunt Nadab et Abiu, et Eleazar et Ithamar:

61 quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino.

62 Fueruntque omnes qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini ab uno mense et supra: quia non sunt recensiti inter filios Israel, nec eis cum ceteris data possessio est.

63 Hic est numerus filiorum Israel, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho:

64 inter quos, nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai:

65 praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun.

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes