Numeri 21:4-9
Biblia Sacra Vulgata
4 Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris ac laboris:
5 locutusque contra Deum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de AEgypto, ut moreremur in solitudine? deest panis, non sunt aquae: anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo.
6 Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum,
7 venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo,
8 et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem aeneum, et pone eum pro signo: qui percussus aspexerit eum, vivet.
9 Fecit ergo Moyses serpentem aeneum, et posuit eum pro signo: quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
Read full chapter