A A A A A
Bible Book List

Numeri 2Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

singuli per turmas signa atque vexilla et domos cognationum suarum castrametabuntur filiorum Israhel per gyrum tabernaculi foederis

ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui eritque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab

et omnis de stirpe eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescentorum

iuxta eum castrametati sunt de tribu Isachar quorum princeps fuit Nathanahel filius Suar

et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti

in tribu Zabulon princeps fuit Heliab filius Helon

omnis de stirpe eius exercitus pugnatorum quinquaginta septem milia quadringenti

universi qui in castris Iudae adnumerati sunt fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti et per turmas suas primi egredientur

10 in castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur

11 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta sex milia quingenti

12 iuxta eum castrametati sunt de tribu Symeon quorum princeps fuit Salamihel filius Surisaddai

13 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quinquaginta novem milia trecenti

14 in tribu Gad princeps fuit Heliasaph filius Duhel

15 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta

16 omnes qui recensiti sunt in castris Ruben centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas in secundo loco proficiscentur

17 levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum quomodo erigetur ita et deponetur singuli per loca et ordines suos proficiscentur

18 ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim quorum princeps fuit Helisama filius Ammiud

19 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia quingenti

20 et cum eis tribus filiorum Manasse quorum princeps fuit Gamalihel filius Phadassur

21 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt triginta duo milia ducenti

22 in tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis

23 et cunctus exercitus pugnatorum eius qui recensiti sunt triginta quinque milia quadringenti

24 omnes qui numerati sunt in castris Ephraim centum octo milia centum per turmas suas tertii proficiscentur

25 ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai

26 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti

27 iuxta eum fixere tentoria de tribu Aser quorum princeps fuit Phegihel filius Ochran

28 cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt quadraginta milia et mille quingenti

29 de tribu filiorum Nepthalim princeps fuit Ahira filius Henan

30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti

31 omnes qui numerati sunt in castris Dan fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti et novissimi proficiscentur

32 hic numerus filiorum Israhel per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus sescenta tria milia quingenti quinquaginta

33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israhel sic enim praecepit Dominus Mosi

34 feceruntque filii Israhel iuxta omnia quae mandaverat Dominus castrametati sunt per turmas suas et profecti per familias ac domos patrum suorum

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes