A A A A A
Bible Book List

Numeri 15Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

15 locutus est Dominus ad Mosen dicens

loquere ad filios Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae quam ego dabo vobis

et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus

offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin

et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos

et arietis erit sacrificium similae duarum decimarum quae conspersa sit oleo tertiae partis hin

et vinum ad libamentum tertiae partis eiusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino

quando vero de bubus feceris holocaustum aut hostiam ut impleas votum vel pacificas victimas

dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo quod habeat medium mensurae hin

10 et vinum ad liba fundenda eiusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino

11 sic facietis

12 per singulos boves et arietes et agnos et hedos

13 tam indigenae quam peregrini

14 eodem ritu offerent sacrificia

15 unum praeceptum erit atque iudicium tam vobis quam advenis terrae

16 locutus est Dominus ad Mosen dicens

17 loquere filiis Israhel et dices ad eos

18 cum veneritis in terram quam dabo vobis

19 et comederitis de panibus regionis illius separabitis primitias Domino

20 de cibis vestris sicut de areis primitias separatis

21 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino

22 quod si per ignorantiam praeterieritis quicquam horum quae locutus est Dominus ad Mosen

23 et mandavit per eum ad vos a die qua coepit iubere et ultra

24 oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccato

25 et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo

26 et dimittetur universae plebi filiorum Israhel et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam

27 quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo

28 et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi

29 tam indigenis quam advenis una lex erit omnium qui peccaverint ignorantes

30 anima vero quae per superbiam aliquid commiserit sive civis sit ille sive peregrinus quoniam adversum Dominum rebellis fuit peribit de populo suo

31 verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam

32 factum est autem cum essent filii Israhel in solitudine et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati

33 obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini

34 qui recluserunt eum in carcerem nescientes quid super eo facere deberent

35 dixitque Dominus ad Mosen morte moriatur homo iste obruat eum lapidibus omnis turba extra castra

36 cumque eduxissent eum foras obruerunt lapidibus et mortuus est sicut praeceperat Dominus

37 dixit quoque Dominus ad Mosen

38 loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas

39 quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes

40 sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo

41 ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem vester Deus

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes