A A A A A
Bible Book List

Numeri 13Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)

13 profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan

ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens

mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus

fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina

de tribu Ruben Semmua filium Zecchur

de tribu Symeon Saphat filium Huri

de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne

de tribu Isachar Igal filium Ioseph

de tribu Ephraim Osee filium Nun

10 de tribu Beniamin Phalti filium Raphu

11 de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi

12 de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi

13 de tribu Dan Ammihel filium Gemalli

14 de tribu Aser Sthur filium Michahel

15 de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi

16 de tribu Gad Guhel filium Machi

17 haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue

18 misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes

19 considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures

20 ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris

21 humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt

22 cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath

23 ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est

24 pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt

25 qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel

26 reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita

27 venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae

28 et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest

29 sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi

30 Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis

31 inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam

32 alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est

33 detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est

34 ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur

  Back

1 of 1

You'll get this book and many others when you join Bible Gateway Plus. Learn more

Viewing of
Cross references
Footnotes